Tapesia alcalireagens Svrcek 1986

Originaldiagnose

Ceska Mycologie 40(4): 213

Mollisia alcalireagens sp. nov.
Apothecia 0,5 1 mm diam., solitaria vel gregaria, disciformia, explanata, late sessilia, superficialia, absque hypothallo, margine saepe flexuoso-lobata, nuda, anguste marginata, pallide usque obscure grisea, disco plano, exsiccato pallide cinereo vel albido sed humectate solutione aquoso NH4OH praesertimque 10% KOH cito fortiter citrinolutescente vel sulphureolutescente. Excipulum textura globulosa, cellulis globosis usque ad 14 m diam.,vel late ellipsoideis (13 x 10 m), conspecte laxe aggregatis, parietibus 0.5 1 m crassis, pallide vel obscure cinereis, in solutione Melzeri haud dextrinoideis (solum magis brunnescentibus). Asci 45-50 x 5 m, anguste clavato-cylindracei, apice obtuso-angustati, poro fortiter amyloideo, 0.8-1 m diam., 1-1.5 m alto, basi sensim breviter crasseque stipitati, octospori, sporis distichis. Paraphyses filiformes, 2-2.5 m crassae, apice non dilatatae, obtusae, ascis aequilongae vel longiores (6-14 m), ecoloratae. Ascosporae 6-9 x 1.5-2 m, plerumque cuneiformes, deorsum angustatae, rectae, guttulis minutis in polo superiori praeditae, aseptatae, ecoloratae. Hyphae marginales excipuli breviter cylindraceae, 7-16 m longae, 3-5 m crassae, plerumque uniseptatae, ecoloratae.
Habitat ad sarmenta emortua Rubi fruticosi agg. (in societate Lachnum virginei).
Bohemia occidentalis: PIzen-Bukovec, area tuta Zbel, 17.V.1985, leg. M. Svrcek (holotypus PRM). Fig.3,4.

The conspicuously changing colour of the disc as result of reaction with KOH or NH4OH solution as well as a loose tissue of the exciple distinguish this Mollisia from described related species. Perhaps, it is specific for Rubus spp.