Peziza (Mollisia) Aliculariae Rehm 1883

Originaldiagnose

Hedwigia 1883(9): 143

Peziza (Mollisia) Aliculariae n. sp.
Detexi in exemplis Aliculariae scalaris. - Cupulae 1/3-1/4 mill. in diametro metientes, depresso-orbiculares, sessiles, basi in plantulae nutrientis parenchymate absconditae, extus dilute, intus saturatius aurantiacae, ostio nitidissime circulari praeditae. Asci numerosissimi, perfecte cylindracei, versus apicem tantum paullulum incrassati, 70 Ám ca. longi, 5 Ám lati, achromi, membrana tenerrima. Paraphyses achromae, subtilissime, filiformes. Sporidia disticha, 23-30 Ám longa, 2 Ám lata, achroma, bacilliformia, 5-septata. Deurne, m. Febr., ao 1872.
Fungus noster neutiquam confundendus cum 1. Peziza Jungermanniae Nees (= P. bryophila P. in Myc. Eur. I. 305 = Ascobolus Jungermanniae B. Br. in Cooke, Brit. Fungi, 726 = Pseudopeziza Jungermanniae Fuck. in Symb. 271); 2. Peziza erythrostigmate Mont. Syll., 186; 3. Peziza Marchantiae Berk. in Hook., Eng. Fl. V, 204 (=Helotium Marchantiae Cooke Brit. Fungi, 715), quae omnes in Hepaticisvariis crescunt. P Jungermanniae minutissimus vocatur, obscure viridis, exsiccando nigrescens et crispata; P. erythrostigma punctiformis dicitur, cupulis gaudens carnoso-tremellosis, clausis, e basi angustiore ovatis, extus subvillosis; P. Marchantiae adscribuntur cupulae obconicae, flavofuscae, crispatae et sporae ellipticae.